monumenta.ch > Hieronymus > csg68.363 > sectio 103 > bnf6797.160 > bavPal.lat.1449.153 > sectio 71 > bnfNAL1615.129 > bnf6795.115 > bnf7296.6 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 4
At contra septem steriles et tenues famem veritatis et iustitiae novissimis temporibus figurabant. Ioseph autem, qui typum induerat Christi, currum meruit et praeconiavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster postquam est distractus a Iuda, ut Ioseph a fratribus, et de infernorum carcere resurrexit, ascendit currum regni coelestis: de quo scriptum est: Currus Dei decem millia ; et accepit potestatem a Patre praedicandi et iudicandi, sicut apostolus Paulus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum . Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur frontibus et cordibus.